[304] EPISTOLA IV. Clarissimo Viro HENRICO GELDORPIO, Amico percharo. S.D. Clarissime Vir. Literas tuas xxv. hujus accepi, immensasque tibi pro communicatione rerum novarum habeo gratias, remittoque tibi epistolam amici tui illius Lovaniensis, optaremque ut praesens ex tua epistola tecum possem communicare. Tui amantiss. H. G. z. NUENAR. De Comitiorum prolongatione quae passim feruntur, falsa sunt. Interim in Alpibus Rhaeticis miles conscribitur: & videtur bellum Italiae atrox imminere. Si DEUS volet Antichristus ille (sive ut tuus Poëta ait) Hermaphroditus poenas luet. Quod si DEO juvante fiet incumbendum erit in bellum illud omnibus viribus ac belli nervis quae libentius equidem contra hunc quam contra Turcam contulero: neque expeditioni deero. |